- AMOEBAEUS
- AMOEBAEUSCitharoedus Atheniensis magni nominis fuit, iussus canere in nuptiis Demetrii et Nicaeae. Polyaen. l. 4. c. 6. in Antigono, com. 1. Eius ex Aristeae de Citharoedis libro meminit Athenaeus, l. 14. Zenoni coaetaveum facit Plut. πρὸ τῆς ἠθικῆς ἀρετῆς. Laudat eum a continentia (utpote qui uxorem suam numquam attigerit, quam vis formosissimam) Clemens Alexandr. l. 3. Strom. Aelian. Hist. An. l. 6. c. 1. et Var. Hist. l. 3. c. 30. Hine est quod vir doctissimus Nicol. Heinsius locum Ovidii l. 3. de Art. Am.Tu licet et Thamyran superes atque Orphea cantu.Ita restituendum putat ---- Et Amoebea cantu. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.